TILIA

TILIA
TILIA
seu Philyra, et Papyrus, arbores erant, in quarum libris olim scriptitatum, ita enim Plin. l. 13. c. 11. In foliis primo scriptum: deinde quarundam arborum libris. Et de Tilia quidem, quae φιλύρα Graecis, ita Suidas: φιλύρα, εἶδος δένδρου ἔχον φλοιὸν βύβλῳ παπύρου ὅμοιον, Tilia est arboris genus, quod librum habet similem byblo papyri. In cuius proin libro scribi olim consuevisse, clare testatur Herodianus, ubi de Commodo, l. 1. c. 17. Λαβὼν γραμματεῖον τούτων δὴ τῶ ἐκ φιλύρας εἰς λεπτότητα ἠςκημένων, ἐπαλλήλῳ τε ἀνακλάσει ἀμφοτέρωθεν ἐπτυγ μένον γράφει, ὅσους χρὴ τῆς νυκτὸς φονευθην̑αι, Sumptô in manus libellô, quales ex Tillia tenuissimi et utrinque plicatiles fiunt, conscribit in eo, quoscumque illâ nocte interficere statuisset. Similiter Xiphilines de Domitiano, τὰ ὀνόματα, inquit, ἐς σανίδιον φιλς̔υρίνον δίθυρον ἐσγράψας, Cum eorum nomina scripsisset in duplicibus tabulis tiliaceis. Martianus Capclla, l. 2. Cernere erat, qui libri quantaque volumina, quot linguarum opera ex ore Virginis defluebant. Alia ex papyro, quae cedrô perlita fuerant, videbantur. Alii carbasinis voluminibus complicati libri: ex ovillis multi quoque tergoribus, rari vero in philurae cortice subnotati. Ulpianus, l. 52. ff. de legatis, l. 3. Librorum appellatione continentur omnia volumina, sive in charta, sive in membrana sint, sive in quavis alia materia, sed et si in philura, aut in Tilia, ut nonnulli conficiunt, aut in quo alio corio; idem erit dicendum. Dictyn, de toto bello sex volumina in tilias digessisse Phoeniceis literis, refert Q. Septimius Romanus, eius, si ipsi de se credimus, Interpres. Epist. ad Arcadium, et Auctor praesat. de vita Dictyos Cret. Et mox, Memoratas tilias in stannea arcula repositas eius tumulo condiderunt, Vide Gerh. Ioh. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 36. Coeterum, mirum in hac arbore, fructum a nullo animalium attingi: foliorum corticisque sucum esse dulcem. Inter corticem ac lignum tenues tunicas --- e quibus --- tenuissime philyrae, coronarum lemniscis celebres: antiquorumque honore. Materies teredinem non sentit, proceritate perquam modicâ, verum utilis, Plin. l. 16. c. 14. Ubi quod de utilitate habet, praeter iam dicta, idem pluribus locis confirmat, et quidem lignum, inter alia, aptum scutis, l. 16. c. 40. corticem ad varia agrestium opera, l. 16. c. 9. florem et folia ad alia, alibi: ipsamque proin tiliam, ad mille usus petendam dicit. Addo hoc unum, quod tiliaceis tabulis curvitatem dorsi suffulcivisse Antoninus Pius, hôc modô scil. in pectore fasciatus, legitur apud Cuspinianum, ex Capitolino, c. 13. At superstitionis erat, quod tilia fronde trifariam scissâ digitisque suis implicatâ ac resolutâ, vaticinati olim Enaries, et Androgyni apud Scythas, divinationis genere a Venere, uti traditio erat, acceptô uti discimus ex Herodoto, l. 4. etc. Ut alia quaedam adiuciam, in valle viridi Zoniensis silvae, in Monasterio, Tiliam videre est, quae cum vetustate temporis exaruisset, plusque viginti annis frondibus ac ramis pene denudata et carie penitus exesa solô fere cortice constaret, ingenti omnium stupore, quasi redditâ iuventute, reviruit, ramis ac frondibus onusta, atque etiamnum spectatorum oculos reficit, absque omni ariditatis vetustatisque indicio: Quam ob causam isabella Belgii Princeps sepimentô illam circumdedisse legitur. Habet autem Tilia
obsequentes ramos, qui ex trunco, ubi is duodenos vel denos quinos succrevit pedes, undiquaque extenduntur; etiam per latitudinem in triginta et plus minus pedes; ramis tum decem licet consurgere per extrema et parietes quasi formare, truncô in decem ulterius tendente pedes, ut illic contignatio faciat naturalem alteram, sed multo arctiorem, ac verticem in libero aere ventis exponat. Sternuntur asseribus illae contigationes et admittunt convivia vel nuptialia. Quae ante bellum Germanicum cura paganorum fuit, quibus solitum sub Tilia, bene culta conventus agere et sciscere; superius delitiari, Auctor Sinae et Europae, c. 35. De istiusmodi prodigiosae amplitudinis Tilia, quae Basileae est, et Imperatori Maximiliano subtus convivanti umbram praebuit, diximus in voce Palatium etc. Vide quoque supra: in voce Philyra: de voce tilia autem, in illo Tertullianeo de toga Romanorum, qui pridie rugas ab exordio formet, et inde deducat in tilias, l. de Pallio, c. 5. supra in Talia, sic enim hîc legendum esse, docet Salmas. Not. ad l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Tilia — « Tilleul » redirige ici. Pour les autres significations, voir Tilleul (homonymie) …   Wikipédia en Français

  • tilia — (Del lat. tilĭa, tilo). f. tilo (ǁ árbol) …   Diccionario de la lengua española

  • Tilia — Til i*a, n. [L., linden. Cf. {Teil}.] (Bot.) A genus of trees, the lindens, the type of the family {Tiliace[ae]}, distinguished by the winglike bract coalescent with the peduncle, and by the indehiscent fruit having one or two seeds. There are… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Tilĭa — (T. L.), Pflanzengattung aus der Familie Lindengewächse (Tiliaceae), 13. Kl. 1. Ordn. L.; merkwürdige Arten, s.u. Linde …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Tilĭa — Tilĭa, Pflanzengattung, s. Linde …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Tilia — Tilĭa (lat.), die Linde (s.d.) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Tilia —   [lateinisch], die Pflanzengattung Linde.   …   Universal-Lexikon

  • tília — s. f. 1.  [Botânica] Gênero de plantas ornamentais, de folhas medicinais. 2. A flor desta árvore.   • Confrontar: tílea …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Tilia — « Tilleul » redirige ici. Pour les autres significations, voir Tilleul (homonymie). Tilia …   Wikipédia en Français

  • Tilia — Linden Silber Linde (Tilia tomentosa) Systematik Klasse: Dreifurchenpollen Zweikeimblät …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”